Rozmiar: 15909 bajtów

CXCIV.

1346, August 25. Münsterberg.

Derselbe tritt den Gebrüdern von Glaubitz die ihnen bisher verpfändeten herzoglichen Rechte in Altmannsdorf ab.

In nomine domini amen. Nicolaus dei gracia dux Slesie et dominus in Munstirberg notum facimus universis, quod attendentes fidelia servitia, quibus nobiles Otto, Ottakarus, Nicolaus et ceteri fratres dicti de Glubocz, fideles nostri dilecti, hactenus devota sinceritate fidei placuerunt et per que ipsos fratres speramus nobis in antea futuris temporibus melius et studiosius placi­turos, omnia iura nostra ducalia, pecunia., exactiones, pecunias monetales et annone, supremum et inferius iudicia et precipue iudicium sangwinis, quod pretendit capitis et manus amputationem et cetera alia nostra iura, quocumque nomine censeantur, in villa Altmansdorf Munstirbergensis nostri districtus, que quidem iura fuerunt predictis fratribus hucusque pignori obligata, nunc autem deinceps iure hereditario perpetuis temporibus habenda et possidenda absque omni ser­vitio Ottoni, et Ottakaro, Nicolao et ceteris fratribus dictis de Glubocz iam prefatis, heredibus et legittimis successoribus eorundem, ex certa nostra scientia damus, conferimus et donamus. Ita quod predicta iura nostra prefati fratres, sicuti ceteras hereditates suas, possint et valeant ven­dere, alienare ac in usus suos beneplacitos convertere, prout ipsis melius videbitur expedire; nobilibus: Hancone de Knoblou(ch)sdorf, Johanne de Budov, Bernhardo de Rotewicz, Witigone Boemo, Ticzone de Panewicz iuniore, Hermanno de Rychenbach, fidelibus nostris et Johanne de Magna Salina notario nostro testibus ad premissa. Datum Munstirberg feria sexta proxima post festum Assumptionis beate virginis Marie anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto.

Or. Perg. An grünen Seidenfäden hängt das Reitersiegel des Herzogs mit Rücksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów